monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 33, 7
Intendant ergo qui amant in Domino mansuetudinem, et timeant veritatem. Etenim dulcis et rectus Dominus . Amas quod dulcis est, time quod rectus est. Tanquam mansuetus dixit, Tacui: sed tanquam iustus, Numquid semper tacebo ? Misericors et miserator Dominus. Ita plane. Adhuc adde, longanimis; adhuc adde, et multum misericors: sed time quod est in novissimo, et verax . Quos enim modo sustinet peccantes, iudicaturus est contemnentes. An divitias longanimitatis et mansuetudinis eius contemnis, ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua . Mansuetus Dominus, longanimis Dominus, misericors Dominus: sed et iustus Dominus, et verax Dominus. Largitur tibi spatium correctionis: sed tu plus amas dilationem quam emendationem. Malus fuisti heri? hodie bonus esto. Et hodiernum diem in malitia peregisti? vel cras mutare. Semper exspectas, et de misericordia Dei tibi plurimum polliceris: quasi ille qui tibi per poenitentiam promisit indulgentiam, promiserit tibi etiam prolixiorem vitam. Unde scis quid pariat crastinus dies? Recte dicis in corde tuo: Quando me correxero, Deus mihi omnia peccata dimittet. Negare non possumus quod correctis atque conversis indulgentiam Deus promisit. Nam in quo propheta mihi legis quia promisit correcto indulgentiam, non mihi legis quia promisit tibi Deus longam vitam.